| | | Cap. XLI. De Rubicone et Spini mottis, et de mottiolis Mantuanum aggerem assequentibus, ubi de aggere ipso Mantuano. Rubiana motta, quam priores Bondeni piscatores posuerunt citra Rotundule canalem passibus CCC fere pro exsicandis retibus, ubi et casiunculas suas habuerunt piscatorias. Spini autem motta, sive tomba descendentibus nobis a Donegatorum canale, et ascendentibus fluvium Bondeni versus, nobis occurit, citra tamen Bondenum ipsum, nec longe tamen ab illius corrigio, sed huic superior est Rubiana, non enim in eadem linea sunt ad Padum enim Rubiana magis se inclinat. Mottiole autem sunt, quas Mantuani, et Ferrarienses posuerunt olim concordes ad perpetuam finium comunem declerationem prope locum, ubi postea aggerem elevaverunt, quem primi illi domini Ruberii, et posteriores aggerem Mantuanum dixere in Stellate vici, et arcis Ferrariensis superioribus finibus, et Quadrellarum inferioribus anno nunc CLXXXXV;ut clarissime docent testes illi iurati, et examinati per supradictos comisarios, et delegatos ab illustrissimo quondam avo tuo, et excelso domino Mantue anno Domini MCCCLXXXVIII, quorum testium nonulli interfuerunt elevationi motiolarum ipsarum, et manibus, lembisque terram in medias aquas ipsas detulerunt; nam paludibus, et piscariis loca ea omnia tunc replebantur, fluminibus iam dictis, fossisque et canalibus regionem illam undique influentibus, et de hiis tombis, seu motis clarisiime liquebit sequenti libro cap. X. | |
| | | Cap. XLII. De Rottundule, et Caprarie fossis, et de fluvio Luce, et arbore Celle, et de Agerone. Et in hiis etiam fossis, et Luce fluvio consistit, ut libro sequenti apparebit non minima pars confinium nostrorum cum Mantuanis ipsis, et Mirandulensibus, quamobrem necessarium nobis visum fuit verba aliqua de situ ipsarum facere, brevia tamen, cum pluribus satis sint nota. Rotundule canalis, sive fossa ea est, cuius vestigia a Bondeni, sive Burane fundo prope Spini motam videmus descendens supra Rubiane motam passibus CCC fere, et pertransita Donegatorum canale in Gavelli fluvium sese immergit. Cap. XLV: Ad locum autem in quo plantata fuit Ulmus ipsa spetiosa, et formosa conversi, dicere non dubitamus fuisse in ripa ulteriori Padi Larionis, in confinibus predicte vallis Arcule districtus castri Bondeni superiori, et agrorum Sermidi, quod clarissime demonstratur ex tabella publica finium Vallis Arcule ut supra denotatur, et etiam ex instrumento, et scriptura publica venditionis facte per monasterium Sancte Iulie civitatis Brixie Uguzzoni ferrariensi episcopo de iure Sermidi ipsius, manu Henrici notarii et scripta anno Domini MCCV die primo decembris, indictione VIII, in quo sic adnotatur: Que omnia do, cedo, ut supra legitur secundum quod extenduntur iura predicti monasterii intra hec latera, scilicet a mane iura Feloniche, et a meridie iura Bondinorum, et Muri, a sero iura Canituli, a septentrione flumen Padi percurrens. Nam si versus meridiem erant iura Bondeni, et finis eorum demonstrabatur per Ulmum ipsam necessario relinquitur eam fuisse plantatam in directo agri, et vallium Sermidi, Bondeni incolis ad meridiem Sermido ut diximus fines claudentibus, erat e regione Sermidi, unde et necessitas sic fuisse nos cogit dicere, et tenere; nam si itinerarium illud, sive M. Antonini, sive Antonini Pii, ut aliqui volunt, quod Cap. libri huius nostri adduximus a Vico Variano declarat in Sermidum deveniendum tunc fuisse si Mutinam accedere volebant vallibus, et paludibus loca reliqua omnia inferiora tenentibus, necessarium fuit a Sermido viam, et foveam illam intercipere, qua transversum meridiem versus duceretur, cum ita clare sit Vie Late, et fluvium, et canalis dividentia territoria, et in loco eodem Lombardiam a Romania dividebat, ideo relinquitur necessario quod diximus. Mirabiles autem illud, quod supra Cap. IIII policiti fuimus scribere, et longa etas, et vita Ulmi ipsius, nam si tempore Vitaliani | | |