1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

La cronistica quattro-cinquecentesca

3

fuisse ab Hercule, se non in carcerem obscurum atque horridum conditos fuisse, sed cubicula ornata habuisse; aditus ad eos apertos fuisse; ad se visendos non solum familiares, sed et curiales, civesque Ferrarienses singulis fere diebus venisse; cibos ex iisdem, qui mensae ducis apponebantur, praebitos eis fuisse; ab omnibus eo honore, quo domi suae camissent, affectos fuisse 11.

Ed ecco allora il perché diFederico, campione di Ferrara, campione in cui si trovano al sommo grado tutte le virtù, umane e civili e religiose:

Hic super omnes mortales omnibus virtutibus praeditus fuit: erat enim vir prudentissimus, in sermone verax, in iudicio iustus, in consilio providus, in bonitate conspicuus, in universa morum honestate praeclarus, facundissimus, libenter eleemosynas largiens inopi, inaudita aequitate, summa iustitia, singulari fide, divina sapientia, adeo omni genere studiorun eruditus, in adversis patiens, in prosperis modestissimus, strenuissimus omnium imperator 12.

La sola presenza del duca di Urbino è una garanzia 13. Per quel che ci interessa qui la sottolineatura di Bondeno come caposaldo irrinunciabile trova adeguata illustrazione nell'ammirata descrizione delle virtù di Federico, per quanto, come notato, sopra le righe; anzi, giusto perché "eccessiva".
Ma la stagionata figura di Federico non è l'unica a disposizione del Cirneo: di fronte a lui la gioventù del casalingo duca Ercole è ricca di promesse. Il tentativo dei Veneziani di sfondare è una splendida occasione per il Cirneo per dar prova del tono delle sue corde:

Ad haec coeperant Veneti castellum magnis munitionibus, multisque confirmare tormentis, qungentos infra Ficarolum passus, ubi scinditur Padus in fronte insulae, quam faciunt fluminis divortia. Ut fluvius dexter, quo Ferrariam ex Stellata navigatur, hostibus clauderetur, Antonius Marcianus comes, Bartholomaeus Falcerius ductores, Thomas Imolanus cum duabus peditum cohortibus, et magna vi agrestium, ac magna parte classis commissi sunt. At Hercules cohortando suos eo advolat, et quum in hostium conspectum pervenisset, classiariosque et remiges vidisset. Isti sunt, inquit, quibus tanta aviditas supplicii expetendi, tanta sanguinis nostri hauriendi est sitis. Isti sunt, qui caede nostrorum civium saginati, qui nostros cruciabiliter interfecerunt. Ulciscite nostros; imitamini me ducem vestrum.Ita dicens, inter primos in hostem infensissimum fertur; strenui imperatoris officio, et boni militis fungitur. Antonius quoque Marcianus comes suos cohortatus, ut locum iam praevallatum, ac se fortiter tuerentur, hostem magno numero classiariorum, ac remigum fortiter dimicans repellebat; sed parum profecit. Victus enim, cum Falcerio ac multis militibus in hostis potestatem venit. Tunc vero classiarius, et rem extimere et in naves refugere coeperunt; et Ferrarienses eis infensissimus tum eorum crudelitate, tum quia in se superba ac spurca proferebant, eos acrius perturbatos insequitur, ac trucidat. Illi scaphas rapere, navesque a terra repellere properabant: alii magno cursu incitati suos in ripa trepidantes in fluvium perturbant; alii suorummet terga fugam impedientium caedunt; alii in navigia se recipiebant, et quum neque administrandi, neque repellendi a terra facultas daretur, e navigiis se eiiciebant. Imperitos nandi, aut invalidos, gravatos loricis aliisque tegumentis, hausere gurgites: alia navigia multitudine hominum, atque onere depressa, alia cum hominibus ipsis interierunt, pauci elevatis scutis, proiectisque armis ad proxima navigia, quae iam adventabant, a Veneto duce subsidio missa adnatarunt. Thomas cum parte peditum Mauri accursu aegre servatus est. Naves vacuae flumine secundo labentes Ferrariae victoriam significavere. Hercules parta

IMAGE imgs/Bondeno01.gif

11CIRNEO1215.
12CIRNEO1205.
13CIRNEO1202: «Robertus postquam suas ultra Padum traiicere copias (volebat enim Ferrariam proficisci) non poterat, quia Fridericus dux, ut diximus, in altera Padi ripa erat, et ei resistebat...».

[CONVERTED BY MYRMIDON]